monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 142
{LXXXIII} dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non solvitur. halitus oris commanducata abolet alarumque vitia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim vocent.